Meristiones aves sunt parvae, rapaces tamen, et aliquid habent de falconum natura : socialiter enim volant ad praedam, et aliquando quatuor docentur, quod spe auxilii hominis cygnum prosternunt : et tunc unus capiti, duo autem alis insidentes, et unus pectus oppugnans cygnum opprimendo dejiciunt ut ab aucupe capiatur. Quando autem silvestres sunt, parvarum avium sunt insecutrices. Sunt autem in colore et figura sicut L merulae, excepto quod pedes, ungues et rostrum habent aduncos ad capiendum.