Morfex avis est aquatica quae scolucherem vocatur : nigra est, et rostrum habet serratile et forte et ungues fortes, et mergitur sub aqua, et capit pisces magnos, et praecipue anguillas, et gregatim nidificat in arboribus juxta aquam, et pascit pullos piscibus, et sunt voraces : et dicitur de eis, quod quando avolare debent a nido, si se sentiunt nimis gravari cibis de novo sumptis, evomunt eos ut leves fugiendo volare possint: et qui non evomunt, aliquando pereunt. Stercus autem hujus avis siccat arbores in quarum ramis cadit. Haec avis saturata expandit alas ad solem insidens palis et arboribus ut siccentur, et quando incipit volare, vix elevatur, et caudam diu in aqua ducit: unde et a quibusdam humidus cuius vocatur.