Muscicapae aves sunt sic dictae, quia muscas capiunt, quibus solis et vermiculis vescuntur.
Avis est major turture vel columba, colore pennarum sicut lanarius, piger in volatu, pedes et rostrum habens sicut hirundo, rictum oris tam magnum habens, quod rictu multas ambit muscas in os suum gratia humoris insidentes.