Onogralulus avis est rapax, longo rostro, quod in aquam vel terrae lutum ponit et infigit, et quasi cornu sonans, horribilem vocem emittit: et sunt duo genera, aquaticum, et silvestre : et utrumque solum inter aves splene caret, felliculos magnos in gutture habet, in quibus cibum mollificando primo immittit,et post- ea ad stomachum ut digeratur transmittit : alia cibi receptacula non habet, et ideo quibusdam ruminare dicitur.