Orioli aves sunt a lono vocis vulgariter sic vocati, ut dicit Plinius. Coloris autem sunt aurei, nisi quod in alis crocea quadam distinguntur varietate, et sunt de picorum generibus, et apud Germanos veidewali vocantur.
Hae aves de lanis et lanugine ita artificiose nidum construunt, ut bureti artem videantur imitari, et chordis suspendunt ad extrema minuta ramorum arborum, ita quod in aere videntur dependere, et per omnia nidus figuram habet testiculorum arietis, et facit ibi canalem in qua est porta introitus sui.