Contra Novatianum
2303 Sic Mss. et editio Ratisponensis. Aliae vero editiones:
Quomodo contra Novatianos contendendum sit, qui poenitentiam salutarem negant.
.
CII
2303 Haec quaestio deest in Mss. secundi generis.
.—Dicunt discipuli sui ad Jesum,
Domine, vis ut dicamus, descendat ignis de coelo, et
consumat eos, sicut fecit Elias? Et respondit illis Domnus dicens,
Nescitis cujus spiritus estis. Filius enim hominis non venit animas perdere, sed salvare (Luc. IX, 54-56) . Cum dignum utique esset vindicare in Samaritanos non suscipientes eum; Dominus tamen qui ad misericordiam
dandam advenit, sententiam amovit, ut de caetero corrigentes emendarentur. Et propheta Elisaeus indignatus pueris qui ei contumeliam
faciebant, Deo judice vindicavit in eos, ut eo loco ab ursis comederentur, ubi silva esse negatur (IV Reg. II, 23, 24) :
Dominus autem oblatae sibi meretrici pepercit, ei videlicet quam in adulterio se deprehendisse majores Judaeorum dixerunt
(Joan. VIII, 11) ; ut quia pia praedicatio incoeperat, non condemnandum, sed ignoscendum doceret. Nam per Moysen data Lex,
quia justitiam habuit ad vindictam, in primordiis suis severitatem exercuit. Quia et in illum qui sabbatis exiit ligna colligere,
funebriter vindicavit (Num. XV, 32-36) ; et in filium Aegyptiae qui blasphemaverat in Deum, similiter ultionem dedit (Levit.
XXIV, 10-14) ; et in causa fusilis vituli percussit filios Israel (Exod. XXXII, 27) . Unaquaeque ergo Lex inter ipsa primordia
sensum suum plenum ostendit, ut vetus Lex, quia ad vindicandum promptior erat, inter initia sua asperior videretur, ut metu
incusso diligentes et sollicitos faceret auditores suos. Nova vero propterea quod pia et ad misericordiam facilis est, primordia
sua mitissima et clementissima demonstravit, ut ipsa oblectatione ac dilectione omnes ad indulgentiam provocaret. Postea autem
et illa quae asperior visa est propter fragilitatem humani generis, non solum rigorem suum mollivit, sed et humanam et piam
se praestitit, et haec quae clemens visa est aliquando vindicavit. Ananias enim cum Saphira uxore sua divinitus caesi sunt
(Act. V, 5, 10) . Et Elimas magus incredulus et Dei legi repugnans, Domini judicio et virtute caecatus est (Id. XIII, 8-11)
. Et Herodes rex propterea quod honorem non dedit Deo coeli, ab angelo Dei percussus scatens vermibus exspiravit (Id. XII,
23) . Ne quia misericordia praedicatur, inultum omnino putarent homines et impune peccari, timorem posuit, ostendens ad hoc
dari veniam delictorum, ut quasi ex mortuis vivificati postea abstinerent se a contrariis, ut id elaboretur, ne quis hinc
cum crimine exeat, quia ad judicium venietur. Haec enim unicuique sententia imputatur, in qua defungitur. Quoniam igitur nova
Lex plenitudinem habet misericordiae, ne contemptui duceretur ab amatoribus peccatorum, in supra dictos vindicavit. Vetus
vero Lex quanquam ad
2304 vindictam data sit, quibusdam tamen ignovit, ne omnino crudelis diceretur: sed in plures vindicavit, quia sensus ejus ad
ulciscendum promptus est. Sine dubio ergo major gratia novae Legis est quam fuit veteris. Si ergo major gratia est, quomodo
negatur hoc praestare posse, quod praestitit illa, quae minorem gratiam habuit? Erat enim propensior in severitatem. Itaque
si ista poenitentibus ignovisse probatur, qui fieri potest ut ista quae clemens est, non recipiat poenitentes? Nam et Judaei
filii Dei appellati sunt, qui per Moysen in nube et in mari baptizati, apostoli Pauli auctoritate leguntur (I Cor. X, 2)
. Legem enim accepturi procul dubio purificati noscuntur, ut de caetero acceptae Legis redderent rationem, ut si quid peccarent,
per poenitentiam se reformarent; dicente Domino per Isaiam prophetam,
Poenitentiam agite qui erratis, et convertimini (Isai. XLV, 22) . Sed forte e contrario dicitur, Poenitentia quidem praedicata est, non tamen remissio. Si ergo poenitentia
a Deo praedicata est, fructus erit agentibus poenitentiam. Nec enim supervacue hoc Dominus commoneret. Porro autem sciens
Dominus conversis dari debere peccatorum remissionem, hoc praecepit: quippe cum dixerit,
Nolo mortem peccatoris, tantum ut convertatur et vivat
2304 In B.:
Quantum ut convertatur et vivat. Lectionem Er. Lugd. Ven. Lov. secuti sumus. M.
(Ezech. XVIII, 32) . Itaque et est fructus poenitentiae, sicut claruit, conversis ad Deum. Exclusa est ergo Novatiani impie
composita assertio, qua verborum Domini sensum invertit dicens, Ait Dominus,
Qui me negaverit, et ego negabo ipsum (Matth. X, 33) : ut si aliquis christianus quacumque ex causa negaverit, jam redire non possit, aut certe revertens, minime
recipiatur. Et ubi erit demandata poenitentia? Cum Salvator post datam hanc sententiam negantem apostolum Petrum non negaverit.
Quare? Quia poenitentia subsequente erratum suum amarissime flevit (Id. XXVI, 75) , sciens utique conversis ignosci, et reformari
eos per poenitentiam. Sed Novatianus fingit agendam poenitentiam. Quia enim aperte non audet negare poenitentiam dandam, astrictus
Lege, subtiliter hanc frustrare contendit. Quando enim dicit, quia qui negaverit, nullo modo veniam habebit, sed negabitur
et ipse in conspectu Angelorum Dei, quomodo non cum dolo agendam poenitentiam profitetur? Hinc autem manifeste fraus ejus
apparet, cum subjungit dicens,
Quicumque peccaverit in Spiritum sanctum, non remittetur ei, neque hic, neque in futurum (Id. XII, 32) . Quamvis alia causa sit qua peccatum est in Spiritum sanctum, et alia negare Dominum Jesum; Novatianus tamen
ut huic peccato veniam deneget, unum sensum vult esse, et negantis Dominum, et peccantis in Spiritum sanctum, ut hac tergiversatione
fructum amputet poenitentiae. Si enim idem est negare Dominum quod peccasse in Spiritum sanctum, nulla venia speranda est
negantibus, neque fructus aliquis poenitentiae; quia hoc peccatum, neque hic, neque in futuro remitti dominica oracula promiserunt.
Hinc ergo apparet, Novatianum cum dolo dicere agendam poenitentiam, Utquid enim poeniteret, si delictum aboleri negatur? Poenitentiae
enim gemitus, fletus et lamentatio hoc acquirit, ut et veniam mereatur et reformationem. Denique David poenitens et confitens
peccatum suum, et veniam meruit (II Reg. XII, 13) , et ad pristinum statum redditus est; quia et rex permansit, et postea
prophetavit. Quod liquido probatur: in quinquagesimo enim psalmo poenituit, et postea persecutionem a filio suo passus prophetavit.
Tertius enim psalmus juxta historiam post quinquagesimum est. Sed forte regi ignosci oportuit, humilibus autem ignosci non
debet; cum magis potentioribus difficilius ignoscendum videatur? Deus enim personam hominis non accipit (Rom. II, 11) . Quanto
enim quis sublimior, tanto magis, licet leve peccatum ejus, grave est crimen. Sicut enim humilitas in potente sublimis et
magnifica est; ita et culpa ejus pro crimine habenda
2305 est. Exceptis enim peccatis, quae constat omnibus esse illicita, non omnia licent potentibus, quae sunt concessa humilibus.
Dignitatis
2305 Ms. Colbert.,
dignitoso.
enim homini negotiari deforme est, et popinam ingredi notabile est. Senatoribus quoque fenus infamia est. Si ergo in his
levibus inventi notandi sunt, quanto magis rei constituendi sunt, si peccaverint? Per hoc ergo apparet David gravissime peccasse,
et quidem duplici modo: conversus tamen, et homicidii et adulterii veniam consecutus est, et quod est amplius, deflens reformatus
est. Cum enim a propheta Nathan argueretur, peccatum celare non ausus est, sed confessus est dicens,
Peccavi Domino. Tunc respondit propheta et dixit,
Abstulit Dominus peccatum tuum, et non morieris, quoniam poenituisti. Et quia invenitur postea prophetasse, dubium non est hunc reformatum. Nam et Achab correptus a propheta propter mortem Nabuthe
ibat plorans, et conscidit vestimenta sua, et praecinxit se cilicio, et factum est verbum Domini in manu servi ejus Eliae
de Achab, et dixit Dominus:
Audisti, quoniam motus est Achab a facie mea? non inducam ei mala in diebus ejus (III Reg. XXI, 27-29) . Et Ninivitis peccata deflentibus, imminente morte reparata est vita (Jonae III, 10) . Ecce quantus
profectus est poenitentiae. Sed forte dicatur e contra, Concessa quidem est, sed non de crimine idololatriae: quamvis enim
haec gravia sint, majus est tamen crimen idololatriae. Recte tamen explosa est non ex modica parte Novatiani assertio, qua
duo crimina gravia concessa poenitentiae videntur. Quia si fornicationi ignosci non debet, sicut Novatiano videtur, quanto
magis homicidio, aut adulterio? Sed hinc vanitas ejus apparet, quando haec quae graviora sunt, concessa probantur: quamobrem
nunc, an idololatris concedi posse promiserit Deus, requirendum est. Omne enim quod jure hic concessum non fuerit, nec in
futurum poterit concedi. Hic enim, sicut dixit Dominus, aut ligantur, aut solvuntur peccata (Matth. XVI, 19) ; in futuro
autem nihil aliud erit, nisi remuneratio aut condemnatio. Omnis enim qui hic jure reprobatur, non poterit eligi, aut dignus
in futurum judicari. Audiamus igitur quae dicat Dominus de idololatris ad Jeremiam prophetam:
Vade, et dic, inquit,
Revertere ad me, commoratio Israel, dicit Dominus, et non firmabo faciem meam in vos: quia misericors ego sum, dicit Dominus,
et non irascar vobis in aevum. Verumtamen cognosce delictum tuum: impie egisti, et posuisti vias tuas in alienos subtus omne
lignum nemorosum
(Jerem. III, 12, 13) . Ecce quid promittit eis Deus, qui post lapsum ad se convertuntur, ut post apostasiam regressis remittat
peccata. Et iterum dicit Deus per Jeremiam:
Delicati mei ambulaverunt vias asperas, ducti sunt ut grex direptus ab inimicis. Constantes estote, filii, et proclamate ad
Deum, erit vestra in abductione memoria. Nam sicut fuit mens vestra ut erraretis a Deo, duplicabitis decies tantum conversi,
quaerentes eum. Qui enim induxit in vos mala, inducet in vos aeternam jucunditatem cum salute vestra
(Baruch IV, 26-29) . O clementia Dei! quemadmodum lapsos provocat ut se erigant! quomodo hortatur ut post errorem idolorum
revertantur ad eum! quasi pater benevolus, filiis suis jucunditatem perennem promittit salutis si se corrigant. Item apud
eumdem inter caetera:
Et
restituam illos in terram istam, et reaedificabo eos, et non destituam; et replantabo eos, et non evellam (Jerem. XXIV, 6) : ut quia comminatus dixerat, Sacrificans diis, eradicabitur; ne peccantes in Deum desperarent de se, quasi
jam qui sacrificaverant idolis eradicati, replantari non possent; hortatur eos, quia si poeniteant, poterunt ad statum suum
pristinum reformari. Sententia enim tunc manet, si non emendetur delictum. Denique Ninivitis praedicatum est, quia post triduum
everteretur civitas eorum. Quare post triduum, nisi ut aut poeniterent, et auferretur sententia; aut in eo permanentes, justius
deperirent? Hoc
2306 est quod dixit per prophetam,
Nolo mortem morientis, tantum ut revertatur et vivat. Ita factum est ut morituris peccatorum causa Ninivitis, ignosceretur poenitentia subsequente. Utquid enim centum annis sub
Noe arcam invenimus fabricatam (Gen. V, 31; VII, 6) , nisi ut videntes et audientes quid immineret emendarent se? Neminem
enim Deus vult perire. Hinc est unde in Salomone legimus,
Quoniam, inquit,
Altissimus misertus est poenitentibus (Eccli. XII, 3) . Et iterum,
Misereris omnium, quia omnia potes, et dissimulas peccata hominum propter poenitentiam (Sap. XI, 24) . Hoc sensu et Dominus dolens super perfidiam Judaeorum, ait:
Jerusalem, Jerusalem, quae interficis Prophetas, et lapidas missos ad te; quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum
gallina congregat pullos suos sub alis suis, et noluisti
(Matth. XXIII, 37) ! Igitur semper Dominus per totam Legem peccatores ad se converti hortatur, nolens opus suum perditioni
esse obnoxium; cum nec alia causa datae Legis esset, quam ut ex errore homines convertantur ad veritatem: ita tamen, ut in
Novo Testamento auctor Legis clementior videatur, quia tempore quo sacramentum Filii sui Domini nostri manifestare dignatus
est, largior et uberior in misericordia esse voluit, ut plus gratiae praedicante Filio esset, quam fuerat praedicantibus servis.
Nec immerito: sic enim fuit dignum ut majora dona per Filium, quam per famulos largiretur. Denique ad se conversis credentibus
omnia simul peccata concedit, nulla interveniente lamentatione poenitentiae. Unde dicit Paulus apostolus,
Sine poenitentiae enim sunt dona et vocatio Dei (Rom. XI, 29) . Post autem si peccaverint, per poenitentiam poterunt mereri veniam; ut quia post acceptam gratuitam misericordiam
peccaverunt, non jam gratis, sed interveniente gemitu et fletu possint ad indulgentiam pervenire. Impossibile est enim homini
ut non peccet. Unde Joannes apostolus,
Si dixerimus, inquit,
quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Si confitemur peccata nostra, fidelis et justus
est, ut remittat nobis peccata, et mundet nos ab omni injustitia
(I Joan. I, 8) . Sicut David meruit veniam et reformationem, cum confiteretur peccatum. Certe Christianis loquitur Joannes
apostolus. Ait enim in subjectis,
Filioli mei, haec scribo vobis ut non peccetis: et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum (Id. II, 1) . Hoc dicit, ut si post Baptismum peccaverimus, advocatum supplices deprecemur, ut exoret pro nobis Patrem.
Si enim apud veteres nostros poenitentia habuit locum, quomodo fieri potest ut hoc tempore locum non habeat, quando major
clementia praedicationis est? et qui inimicis misertus est vocando illos ad gratiam, amicis factis non miserebitur cum mercede?
Tribulatio enim cordis, merces est poenitentis. Quod si esset verum, dolerent
2306 Ita Ms. Colbert. At editi, post,
poenitentis, prosequuntur sic:
Si lapsis poenitentibus, qui ante lapsum amici fuerant, non ignosceretur, quod dictum est Novatiani si esset verum, dolerent, etc.
homines ex inimicis factos se amicos. Aut qualis aestimandus erat ille, si inimicis non poenitentibus misericordiam daret,
amicis vero et poenitentibus non daret? Praeterea cum sciat Dominus diabolum adversus amicos et servos Dei plus se extollere
et saevire: unde dicit Petrus Apostolus,
Vigilate et sobrii estote, quia adversarius vester diabolus fremens sicut leo circumit, quaerens quem devoret (I Petr. V, 8) : quoniam ergo novit Dominus adversarium nos habere horrendum et validum; si victi ab eo fuerimus, vult nos
ad auxilium suum confugere, dolens elisos nos, ut virtute ejus reparati fortiter repugnemus. Sicut enim nisi breviati fuerint
dies illi, quos dicit Dominus (Matth. XXIV, 22) , nulla fiet salva caro; ita et si negetur hominibus poenitentia, nemo poterit
salvus fieri. Si enim
nemo, inquit,
gloriabitur mundum se habere cor (Prov. XX, 9) ; et alibi,
Nemo, ait,
sine sorde, nec infans unius diei (Job XIV, 4) : quis poterit evadere,
2307 si poenitentia denegetur? Et ubi est quod dicit Dominus, quia
gaudium erit in coelo super uno peccatore poenitentiam agente (Luc. XV, 7) ? Sed majora crimina, inquit, ignosci non debent, fornicatio et idololatria. Et ubi est dictum dominicum, quo
omnia peccata et blasphemias promittit remitti hominibus;
Spiritus autem sancti blasphemia non
remittetur hominibus (Matth. XII, 31) ? Omnia penitus peccata dicit posse remitti, excepto uno. Nunc elige, Novatiane, de quibus vis dictum;
de adhuc non credentibus, aut de jam credentibus? Si de non credentibus; quomodo datur remissio peccatorum, cum constet omnes,
antequam credant, in Deum peccare et in Spiritum sanctum? Nam nonnulli gesta dominica magicas artes appellant, opus sancti
Spiritus daemoniis assignantes. Si autem de credentibus vis dictum, exclusa est asseveratio tua, quia omnia peccata remittentur:
Et qui dixerit, inquit,
verbum contra Filium hominis, remittetur ei. Ergo sive in Deum, sive in Christum peccetur, remittetur hominibus. Omnia enim peccata complexus est, praeter in Spiritum
sanctum. Itaque non hoc peccatum vult intelligi, quod peccatur in Deum, hoc esse et in Spiritum sanctum: si enim hoc esset,
non utique istud exciperet. Quoniam ergo aliud peccatum significat, cum blasphematur in Spiritum sanctum (ad personam enim
pertinet hoc dictum, non ad naturam Spiritus sancti); sive jam credentibus per poenitentiam, sive futuris credentibus per
Baptismum, omnia remittentur peccata. Quod autem in Spiritum sanctum peccaverunt Judaei, alia causa est, et quae ad tempus
illud pertinuit. Unde non illis hoc remitti, neque hic, neque in futurum ostendit. Non enim errore peccaverunt in Spiritum
sanctum, sed malevolentia. Scientes enim prudentesque, opera quae videbant in gestis Salvatoris Dei esse, ut populum a fide
ejus averterent, haec simulabant esse principis daemoniorum. Hinc est unde dicit eis Dominus,
Vos habetis clavem scientiae, et nec vos intratis, nec alios sinitis intrare (Luc. XI, 52) . Haec ergo sententia contra malevolos prolata est quibus remedium inveniri non potest ut salventur. Nihil
est enim hoc crimine gravius: fingit enim falsum esse, quod scit esse verum. Judaei enim qui sub Dei lege esse videbantur,
quibusque facta promissio Christi est, videntes magnalia, et intelligentes hoc esse quod promiserat Deus; invidia caecati
sunt, ut hoc esse negarent; et non solum negarent, sed et persequerentur usque ad mortem. Non ergo dignum est, istis peccatum
hoc unquam debere remitti, qui conscientia sua teste, Deo, cui se devotos dicebant, ausi sunt repugnare. Ut autem in Deum
vel in Christum peccetur, diversae sunt causae. Aut enim aliquis dum felicitati alterius invidet, dolore humilitatis suae
insurgit in Creatorem; aut aliquid repentinum passus quod sit adversum, in iracundiam excitatus, in parentem injuriosus existit.
Christi autem incarnatio etiam ad injuriam provocat
2307 Ms. Colbert.,
Christo autem incarnatio sua injuriam provocat.
. Dum enim ignorant homines sacramentum incarnati Christi, blasphemant, indignum ducentes si Filius Dei, qui incorporalis
et simplicis naturae est, hominum more natus dicatur. Blasphemant ergo, quia ignorant mysterium. Quamobrem conversis his porrigenda
est manus, quia sic contra verum existunt, dum pro vero se facere arbitrantur. Tortus hujusmodi et exungulatus, hoc verum
esse dicit, quod persequebatur
2307 Ms. Colbert.,
sequitur.
. Supra memorati autem Judaei aliud senserunt, et aliud egerunt, qui sine judice et carnifice, conscientia sua teste semper
torquentur. Qui enim per errorem inimicus exstitit vero, cum conversus fuerit, gaudet cognovisse se veritatem: malevolus autem
non habet quod emendet; si enim converterit se, incipiet verum dicere quod prius falsum esse nesciebat. Spiritui autem sancto
ut fiat injuria, causa nulla existit: officium enim ejus offensionem non parit, quia in
2308 virtute signorum et prodigiorum apparet. Quis enim insibilare
2308 Ms. Colbert.,
insilire.
contra eum audeat, videns mortuos excitatos? Aut quis irascatur ei, cujus effectu videat currentes paralyticos, caecos lumen
accipere, surdos audire? Aut quomodo non amabit eum, quem videat spiritus immundos ejicere, leprosos mundare, et simul omnes
infirmitates curare? Huic Judaei maluerunt injuriam facere, opus ejus dicentes opus esse daemoniorum, dummodo invidiam atque
odium contra Salvatorem exercentes
2308 Ms. Colbert.,
quod circa Salvatorem exercebant.
explerent: idcirco neque hic, neque in futurum, hoc peccatum remitti eis ostendit. Sed Novatianus, Majora, inquit, crimina
nominatim remitti probentur, id est, idololatria et fornicatio post lavacrum. Idcirco enim in Baptismo, ait, simul omnia remittuntur
peccata, ut de caetero si quid grave commiserint, nullo modo veniam consequantur; quia post acceptum Spiritum sanctum, quod
contra Spiritum sanctum est, admitti non debet. Quis neget peccari nunquam debere, si esset possibile? Porro autem sciens
Deus fragile genus humanum, semper remediis salutaribus prosecutus est eos, ut post peccata haberent quomodo se repararent.
Si autem Spiritus datus prohibet peccantibus dari poenitentiam, nulla providentia est in Novo Testamento, et melius videbitur
veteribus provisum, quibus medicina ista minime est denegata. Et quomodo major gratia est in Novo quam in Veteri? Nam hoc
inimici est, qui sciens hominibus aliter provideri non posse, ut perveniant ad salutem, quam interventu poenitentiae, Spiritum
sanctum det, cui si injuria facta fuerit metu aliquo, aut per aliquem errorem, jam satisfactio locum non habeat reformandi
hominem: hoc est occasionem quaesiisse perdendi homines, non salvandi. Sed absit, quia Dominus ait,
Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. (Luc. IX, 56) . Nam si nobis peccata, quae in nos peccamus invicem, si convertamur, septuagies septies remitti a nobis alterutrum
praecepit Deus (Matth. XVIII, 22) ; quanto magis ipse, si in illum peccetur, ignoscit conversis? Omnem enim peccatorem converti
vult. Unde Apostolus fornicariis et immundis remissum probat dicens,
Ne forte veniens lugeam multos ex his, qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super immunditia et fornicatione,
quam gesserunt
(II Cor. XII, 21) . Probat quosdam egisse poenitentiam, de quibus non dolet, sed gaudet: aliquos autem significat, non egisse
fornicationis suae poenitentiam; propter quod et lugere se eos dicit, non pertinentes ad vitam, quia non egerunt poenitentiam.
Si enim hujusmodi criminis in hac vita semper agenda poenitentia esset, non diceret lugere se eos, quia non egerunt, sed quia
non agunt. Sciens autem hic et incipi, et peragi poenitentiam, ait, quia
non egerunt. Hoc enim volebat, ut veniens ad eos pacem haberet cum communione eorum. Ecce probatum est, fornicariis post actam poenitentiam
communicandum esse. Non enim potest illis communicari quamdiu agunt: tunc autem communicandum est, cum desinunt agere judicio
Ecclesiae. Nunc superest videre an specialiter idololatris posse remitti probemus. Legimus enim in Apocalypsi beati Joannis
apostoli, poenitentiam super idololatria praedicari. Commonentur enim episcopi, quos angelos vocat, id est nuntios, sicut
et beatus Paulus apostolus ait,
Sicut angelum Dei excepistis me (Galat. IV, 14) , ut peccantibus dent poenitentiam, nec eos patiantur minime commoneri, qui scandala faciunt in Ecclesia,
cum sint et ipsi de Ecclesia. Dicit ergo,
Et angelo Pergami Ecclesiae scribe: Haec dicit, qui habet gladium ex utraque parte acutum, Scio ubi habitas, ubi sedes est
satanae: et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam, in diebus, quibus Antipas testis meus fidelissimus occisus est apud
vos, ubi satanas habitat. Sed habeo adversus te
pauca, quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum sub oculis filiorum Israel,
2309
manducare delibata, et fornicari: ita et tu habes tenentes doctrinam Nicolaitarum. Similiter age poenitentiam. Hanc dicit esse doctrinam Nicolaitarum quae fuit et Balaam, id est, idololatriam et fornicationem, de qua jubet agi poenitentiam.
Et quia hominibus Ecclesiae loquitur, ostendit dicens,
Haec dicit spiritus Ecclesiis Quis autem fructus est poenitentiae, ita significat,
Vincenti, inquit,
dabo manducare manna, quod est absconditum; ut per poenitentiam quasi vincat peccata. Quid est enim poenitere, nisi dolere praeterita, et de caetero temperare ab his
quae admiserat?
Et Angelo Thiatyrae Ecclesiae scribe: Haec dicit Filius Dei, qui habet oculos sicut flammam ignis, et pedes ejus similes aeramento
Tyrino: Scio opera tua, et dilectionem, et fidem, et ministerium, et patientiam, et opera tua novissima meliora prioribus.
Sed habeo adversum te, quod sinis mulierem Jezabel, quae se dicit prophetam, et docet, et seducit servos meos fornicari, et
manducare immolata idolis. Et dedi ei tempus ad poenitendum, et noluit agere poenitentiam de fornicatione sua. Ecce mittam
illam in lectum; et adulteros ejus cum illa in tribulationem magnam, nisi egerint poenitentiam factorum suorum, et natos ejus
occidam morte; et scient omnes Ecclesiae, quia ego sum qui scrutor renes et corda; et dabo unicuique vestrum secundum opera
sua. Vobis autem dico, et caeteris qui Thiatyrae estis, qui hanc doctrinam non habetis, et ignoratis altitudinem satanae,
sicut dicunt, non mitto in vos aliud pondus: verum tenete quod habetis donec veniam. Vincenti autem et servanti opera mea
usque in finem, dabo ei potestatem super gentes
(Apoc. II, 12-26) . Sub una Epistola data ad Ecclesiam Thiatyram duplicem Novatianae haeresis confundit et explodit errorem:
et poenitentibus enim idololatriae causa fructum promittit, et in una Ecclesia malos non contaminare bonos ostendit, cum unius
utique essent communionis: nec enim extra Ecclesiam positis scribebat dicens,
Qui habet aures, inquit,
audiat quid dicat Spiritus Ecclesiis. Simili etenim modo apostolus Paulus,
Scimus enim, inquit,
quia quaecumque lex loquitur, his qui sub lege sunt loquitur (Rom. III, 19) . Et alio loco,
Quid enim, inquit,
mihi de his qui foris sunt judicare (I Cor. V, 12) ? Unius ergo Ecclesiae homines, partim ad poenitentiam provocat, partim collaudat dicens,
Vobis autem dico, et caeteris qui Thiatyrae
estis, quicumque non habetis doctrinam istam, id est idololatriae,
tenete quod habetis, donec veniam; hoc est, perseverate usque ad finem, quia qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit (Matth. X, 22) . Similiter
et qui perseveraverit in malo, damnabitur. Ac per hoc sicut justitia justi non liberabit eum, in die qua erraverit; sic et
iniquitas injusti non nocebit ei, cum converterit se. Ideo dixit, sacrificans diis eradicabitur: si autem converterit se vita
vivet. Sicut est et illud quod ait Dominus,
Qui me negaverit, negabo eum (Ibid. 33) . Si autem converterit se, non poterit negari ab eo quem confitetur. Hinc est ut diceret in Psalmo,
Non justificabitur in conspectu tuo omnis homo vivens (Psal. CXLII, 2) . Haec enim sententia imputatur homini in qua moritur. Nam quia in Ecclesia mali cum bonis futuri essent
usque ad judicium Dei, ipse Deus significavit, dicens,
Simile est regnum coelorum reti misso in mare, quod ex omni genere piscium colligit. Cum autem venissent ad littus, bonos
segregaverunt in vasa sua, malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione saeculi: exibunt Angeli, et segregabunt de
regno Dei omnia scandala, et eos qui iniquitatem faciunt
(Matth. XIII, 47-49) . Haec causa significatur etiam in illo, qui inter discumbentes inventus est non habens vestimentum
nuptiale (Id. XXII, 12, 13) : quem solum projectum de coetu ostendit Ecclesiae, quia crimen indignitatis ejus non polluit
caeteros; et quia haec indignitas ejus designata est, eo quod vestimentum non habuerit nuptiale, manifestus fuit caeteris.
Videbant enim eum inter se aliud esse vestitum. Hinc est unde Paulus apostolus,
In magna autem, inquit,
domo, non solum sunt vasa aurea et argentea,
2310
sed et lignea et fictilia (II Tim. II, 20) . Istud propter Hymenaeum et Philetum posuit, qui cum essent ex Ecclesia, perverse de resurrectione sentiebant;
sicut aliqui de Corinthiorum Ecclesia resurrectionem negabant. Sed hanc domum magnam Novatianus mundum significat intelligendum,
non Ecclesiam; ne in una Ecclesia malos cum bonis, mundos cum immundis cogatur asserere. Quod facile puto convelli. In una
enim domo omnes sub uno sunt nomine: quamvis enim moribus diversi sint, uno tamen domini sui nomine censentur in professione.
Mundus autem hic diversae professionis continet homines, ita ut dispares profiteantur se habere et deos et dominos. Vides
ergo non hoc potuisse dici de mundo, sed de Ecclesia, in qua sub uno degentes nomine, diversi sunt actu. Quod quidem Novatianum
non ignorasse adverto, sed quia abcessionis suae justas querimonias non habebat, ne aperte erubesceret, argumenta quaedam
sibi conflavit per malam legis interpretationem, quibus excusare niteretur et tegere livoris sui invidam voluntatem. Denique
respondet ad haec quae diximus dicens, Nec ego renuo agendam poenitentiam admissae idololatriae, sed ego remittere non audeo;
quia crimen hoc ab eo remittendum est, in quem admissum est. Haec autem cum dolo respondet. Interpretationibus enim suis detegitur,
quibus fraus ejus apparet. Quando enim dicit, scriptum est.
Qui me negaverit, et ego negabo eum, et mentiri non potest cujus verba sunt; poenitentiam quam agendam dicit, inanem et infructuosam ostendit. Si enim sententia
data est, et non fallit qui dedit; quid excruciari compellis hominem lamentationibus et gemitibus, qui hujus rei effectum,
aut denegas, aut scire te minime profiteris? Omnis enim qui consilium alicui dat, ad hoc utique dat, ut quid ex eo proficere
possit, praedicet. Sed quia tu, Novatiane, dolose hoc profiteris, ad illudendas mentes hominum, agendam poenitentiam dicis.
Sciens enim aperte hoc negari non posse, subtiliter facis, quia non voce sed affectu
2310 Ms. Colbert.,
effectu.
poenitentiam amputas. Omnem certe qui idolis sacrificaverit, in Spiritum sanctum dicis peccare, cui neque hic, neque in futurum,
peccatum hoc remitti per legis verba contendis. Quomodo ergo hujus delicti agendam poenitentiam dicis, nisi quia fallis, sicut
supra ostendi? Sed soles alio dolo fraudem hanc velle contegere, dicens eodem sensu etiam Petrum apostolum dixisse Simoni,
Age poenitentiam ab hac malitia tua, si forte remittatur tibi (Act. VIII, 22) . Sed contuens apostolus Petrus veterem et venenatam malitiam hominis et peramaram, idcirco dubium ei dedit
responsum. Quis enim mortalium sic peccavit, ut donum Dei pecunia vellet mercari? Malevolentiae ergo responsum istud datum
est, non errori. Haec est enim quae remedium non habet; quia nec error est, nec per quam excusetur necessitas, ut possit per
fletum ad veniam pervenire. Si in tali itaque causa aliqui fuerint inventi, hoc audiant quod audivit et Simon. Nam ideo dubie
respondit ei apostolus Petrus dicens,
In felle enim amaritudinis et in obligatione iniquitatis video te esse. Si ergo in tam gravi causa, et quae sine remedio videatur, dubie responsum est; ambiguum non est, eis qui errore aut necessitate
aliqua in Deum peccant posse remitti, si congruam poenitentiam agant. Hoc enim concessum est juri ecclesiastico ab auctore,
ut et poenitentiam det, et post poenitentiam recipiat. Et adhuc est aliquid quod reprehendit Novatianus: Cur, inquit, corpus
Domini tradunt eis quos noverunt peccatores? Quasi possint ipsi accusatores esse, qui sunt judices. Si autem accusati fuerint
et manifestati, poterunt abjici. Nam quis judex accusantis sumat personam? Nam si ipse Dominus Judam passus est, quem sciebat
furem esse, et ea quae mittebantur exportare (Joan. XII, 6) , nec eum qui accusatus non est, abjecit: hoc exemplo uti oportet,
ut eum abjicere non liceat, qui publice detectus non fuerit. Nam nec justo
2311 viro competit aliquem accusare. Unde Matthaeus,
Joseph cum esset, inquit,
homo justus, et nollet eam traducere, voluit eam occulte dimittere (Matth. I, 19) . Judas ergo cum esset inter discipulos, contagione sua non eos maculavit, dissentientes utique a furtis
ejus; et Eucharistiam inter eos accipiens, non polluit innocentes. Nec Dominus ei quem latronem sciebat, corpus suum denegabat;
quia secundum Apostolum,
Qui indigne sumit, gladium sibi sumit (I Cor. XI, 27) . Unde nec ab oculis ejus se avertit. Peccatores etenim eos polluunt, qui consentiunt malis eorum. Unde
dictum est,
Videbas furem, et concurrebas cum eo (Psal. XLIX, 18) . Hinc est unde Apostolus plebem Corinthiorum arguit, propterea quod illum qui publice uxorem patris habebat,
non corriperent aut evitarent, ut se emendaret, dicens,
Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit (I Cor. V, 1, 6) ? Cum enim non esset dux aliquis, aut praepositus Ecclesiae; plebis erat corripere eum, quem videbant tam
turpiter et obscoene inter eos conversari. Ac per hoc quasi consentientes eos crimini ejus Apostolus arguit. Nec enim in hac
re accusatore opus erat, aut testibus; publice enim novercam suam loco uxoris habebat. Itaque, quantum ad causam nostram pertinet,
exposuimus rationem, non alios criminantes, sed nos defendentes. Novatiani autem obtestor conscientiam, qui nos semper accusat,
si sanctos scit esse omnes quos secum habet. In tantum autem irascitur nobis, ut et christianos nos neget; cum sciat nos ea
fide initiatos, de qua ipse praesumit. Christianum certe professio facit et vita. Si ergo vides hominem ea profiteri quae
tu, et non dissimilem esse in vita; quare negas esse eum quod tu es? Certe qui dicit Dominum Jesum, in Spiritu sancto dicit
(Id. XII, 3) ; verum enim dicit. Omnis enim veritas de Deo est. Cur non assentis vera dicenti, sed negas? fatenti Deum contradicis
non ratione, sed furore? Numquid non inimicus Dei videris, qui vera de eo profitenti resistis? Numquid paganus, audiens aliquem
idola dicentem esse deos, negat paganum esse? Cur tu negas christianum quem audis verba integrae fidei profitentem, cum legas,
Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10) ? At tu, ut inimicus, quod per iracundiam non vides, Deo repugnas; negans hoc confitentem habere salutem, cum
Dominus dicat,
Quicumque me confessus fuerit, et ego eum (Luc. XII, 8) . Numquid ait, Si Novatianus me fuerit confessus? Sed tu hoc sic astruis, ut tibi hoc defendere videaris,
ut is salvetur qui non christianus tantum, sed qui fuerit et novatianus. Sed si in Christum facta confessio dat salutem; ubicumque,
apud quoscumque integra fuerit haec confessio, habet salutem. Itaque si confessionis hujus traditio corrupta est apud nos
aut sensus immutatus, recte accusas. Si enim haec manet in nobis sicut et in te, nos negando et te negare videris. Sed fidei
ministros accusas: fac verum esse, quamvis probare non possis, Qui tamen ab his audierunt; verum est quod audierunt, an falsum?
Nec enim si vitiosus verum dixerit, non erit verum, quia a vitioso dictum est; cum alia causa sit conversationis, et alia
professionis. Nonne persecutor odio christiani nominis professionem persequitur, non conversationem? Primo in loco sciens
hoc proficere religioni, cum confitemur esse nos christianos, sacrilegus confitentibus nobis credit quod non vult audire,
quia audit. Tu autem cum ejusdem professionis sis et signaculi, non credis confitentibus nobis quae ipse confiteris. Si aliter
nos renatos scires quam tu renatus es, recte non crederes hoc nos esse quod tu es. Utquid a sacrilego persecutionem patior,
si non hoc sum quod tu es? Nam si hoc de me profiterer, quod tu de me dicis; persecutionem non paterer. Ac postremum mihi
credendum est de me, non tibi. Meam enim professionem quaerit judex, non tuam de me. Quid ergo me confitentem tu negas, cum
verum sit, in hac causa non alienum testimonium, sed meam professionem requiri, aut pro me, aut contra
2312 me? Nolebam pro nomine torquere
2312 Ms. Colbert.,
Volebam pro nomine torqueri.
te contra me, ut appareret si vera confitentem et tu negares contra me, aut cui crederetur. Dolo enim hoc proponis, ut justam
causam videaris habere schismatis. Nam non ignoras in hac re meam de me testificationem requiri, non alienam; et hoc verum
haberi, quod ego fuero confessus, non quod alter negaverit. Manifestum est utique liberos esse eos, qui amore Christi non
disquirentes hominum actus, ad fidem ejus consequendam concurrunt: hoc eorum probantes quod sibi utile norunt, id est, ut
traditionem fidei, quae de Christo est, consequantur. Nam qui praeter mysterium aliquid aliud in hac re putat homini necessarium,
traditioni facit injuriam; minus enim sentit de gratia Dei. Quando enim nisi meritum hominis adfuerit, negat donum Dei proficere
posse devoto sibi, aut potiorem, aut parem facit hominem ipsi traditioni, cum longe sit meritum hominis ab hoc officio. Sicut
de hac eadem re dicit apostolus Paulus,
Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit. Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum
dat Deus
(I Cor. III, 6, 7) . Quomodo in hac re aliquid de homine sperandum est, cum verba data sint quae tradantur? Videamus itaque
quid proderit, si boni meriti fuerit, aut quid oberit, si mali fuerit meriti. Accedens verba Dei audire desiderat, quibus
fidem commodans, salutem se credit accipere. Quid facit in hac re, si bonae aut malae vitae sit qui verba solemnia tradit,
cum fides devota quaeratur percipientis, ut ea quae audit, toto animo credat? Numquid si malae vitae sit qui tradit, impedimentum
faciet percipienti, ut non credat quae audit credenda, ut peccatum ejus intret in cor ejus ne credat? aut Deus, qui justus
est, despicere habet devotum sibi propter peccatum ejus, quem ipse patitur esse in ordine? Nec homo sic judicat, quem constat
falli frequenter, aut esse gratiosum. Si ita esset, et homo causam suam ageret, nonne diceret Deo: Quis sit iste cujus causa
me despicis, nescio. Ego ad eum tui causa accessi, quia tuus dicebatur antistes: te quaesivi, te desideravi, tibi credidi,
de homine nihil speravi: quare ergo mala ejus mihi obsint, quem nescirem nisi te quaesiissem? Si bona ejus mihi possent proficere,
justum videretur forte, ut et mala ejus obessent mihi. Sed sicut bona ejus si dubie credidissem, nihil proderant mihi; ita
et mala ejus nihil obesse mihi debent bene credenti. Ego enim verbis ejus fidem dedi, quae a te data dicuntur, quaeque te
inspirant, te loquuntur, de te promittunt: huic de se nihil credidi, nec gestis ejus; sed fidei, quae ex te est, me copulavi.
Secundum haec integra est causa credentis. Advocatorum enim more accipe antistites: numquid si malae vitae sit advocatus,
contra susceptum ejus pronuntiabitur? Hoc est officium advocati, ut secundum juris ordinem, suscepti sui causam peroret: numquid
poterit vita ejus, si turpis est, obesse causae suscepti? Persona enim advocati nec obesse, nec prodesse poterit; qualis enim
fuerit causa, sic et respondebitur ei. Sic sunt et qui volunt christiani fieri: accedunt ad antistitem, dicunt ei vota sua:
ille facit verba juris ecclesiastici. Si vera vota sunt, suscipiuntur a judice: in quo ille aut obesse poterit, aut prodesse?
quippe cum nec causam suscepti sui norit. Deo enim judici soli cognitum est, quis, qua mente accedat. Antistitis ergo est,
delegato sibi fungi officio; judicis autem, aut suscipere, aut renuere causam suscepti. Ipse enim invenitur dixisse,
Filia, fides tua te salvam fecit (Matth. IX, 22) . Vides itaque nullius adjutorio, sed unumquemque fide sua salvari. Hoc enim Deus decrevit fidei, ut si
non dubitet, omne quod voluerit, consequatur. Tu tamen non ut amicus, sed quasi inimicus Christi, populum sub tuo nomine congregasti,
ut non sint Christiani nisi fuerint et Novatiani; cum Apostolus condemnet, si quis dicat se Paulianum, aut alterius alicujus
(I Cor. III, 4) : sed tu potiorem te judicans, super Christi nomen,
2313 tuum posuisti; quasi ille non sufficeret ad tuendam Ecclesiam suam.
CIII
2313 Haec quaestio deest in Mss. secundi generis.
.—Quomodo in Levitico Dominus sacrificia et libamina offerenda praecepit, quae alibi respuit? cum constet in Levitico de sacrificiis
offerendis Dominum mandasse Patribus, ut offerrent libamina vel sacrificia, sive holocausta: denique sic dicit per Jeremiam
prophetam,
Haec dicit Dominus, Holocausta vestra congregate cum sacrificiis vestris, et manducate carnes; quia non sum locutus ad patres
vestros, neque mandavi illis, qua die eduxi illos de terra Aegypti
(Jerem. VII, 21 et 22) .
De holocaustis et sacrificiis, si penitus advertas, non est de hac re facere quaestionem: nec mentitum Dominum aut immutatum
putes, ut mandaret, et postea denegaret. De hujusmodi enim sacrificiis et libaminibus seu holocaustis nihil invenitur mandasse,
de quibus nunc se locutum testatur. Duo etenim genera sacrificiorum adverte: unum quod per singula genera offerri mandatum
est, et aliud quod voluntarium dictum est. Illud ergo quod per diversa genera, sive pro peccatis, sive pro primogenitis offerri
praeceptum est, quid et quale et quomodo offerendum esset, mandatum est. Sacrificium autem voluntarium non utique mandatum
est, quia arbitrio remissum est, ut si aliquis voluisset offerre, quod illi visum fuisset, offerret: voluntaria
2313 Ms. Colbert.,
votiva.
enim erant haec sacrificia. Et quia negligenter et improvide haec offerebant, non deliberantes, quia qui offerret potentiori,
munera electa offerret; idcirco dicitur eis, Non mandavi vobis de his: sed si vultis, debetis quae digna sunt offerre. Sic
etenim invenitur, et Cain peccasse, cum non considerat Deo haec debere offerri, quae potiora sunt. Cum enim ad propitiandum
Deum haec offerre se dicerent, in eo ipso provocabant Deum ad indignationem, ut in id quod dicerent se bene facere, peccarent
offerentes Deo holocausta indigna. Unde dicit in Malachia propheta,
Si adducatis ad victimam caecum aut claudum aut aegrum, non est bonum. Offer autem ea duci aut praeposito tuo, si suscipiet
te, dicit Dominus omnipotens
(Malach. I, 8) . Hinc est ut per Isaiam de eadem re queratur Deus, dicens, Quo mihi oves holocausti tui? Neque in sacrificiis
tuis honorasti me. Non enim ad hoc te feci, ut laborares in thure, aut ut mercareris mihi argento incensum; nec adipem sacrificiorum
tuorum concupivi: in peccatis autem tuis et iniquitatibus astitisti mihi (Isai. I, 11) . Manifestum est itaque ortas esse
querelas: quia cum voluntaria sacrificia offerrent, non in his Deum honorabant, offerentes indigna, cum haec utique non essent
necessitatis. Si enim mandata fuissent, necessitate videbantur qualiacumque offerre; quando autem arbitrio suo haec offerebant,
talia debebant offerre, ex quibus obsequium in se Dei ostenderent. Sed quia animus illorum cupiditate idolorum errabat, inconsiderate
haec agebant. Igitur duplici genere exprobrantur, quia et inique agentes, Deo audebant offerre; et quae indigna erant, offerebant:
cum iniqui actus non sacrificiis redimantur, sed lamentatione et misericordia. Unde dicit David cum peccasset,
Si voluisses, sacrificia dedissem: utique holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo spiritus contribulatus; et cor contritum
et humiliatum Deus non spernit
(Psal. L, 18, 19) . Denique dicit Samuel ad Saül, qui cum contempsisset praeceptum Domini, sacrificio Deum putabat posse
placari,
Non enim, inquit,
vult Deus sacrificium magis, quam audiri vocem suam (I Reg. XV, 22) . Et Scriptura dicit,
Misericordiam volo plus quam sacrificium (Osee VI, 6) . Judaei cum injusti essent, et immisericordes, oblationibus propitium Deum fieri arbitrabantur: sicut et nunc
quidam spernentes justitiam, oblationibus laudari se putant. Bona est ergo oblatio, si servetur justitia, et non negligatur
misericordia; quia quod nobis petimus, et aliis praestare debemus.