Passer est avis parva nota, cinerea existens et calida, et ideo gulosa : hordeum libentius quam alium comedens cibum, et corticem celeriter a grano distinguens : et si aliquando gulositate victus,paleam cum grano sumpserit, strangulatur. Multi est valde coitus et generationis, ita quod in una hora vigesies coit: et caro ejus ad libidinem incendit, et constipationem inducit : calida enim est et sicca: et ideo parum passer impinguatur : et est avis mobilis propter humidi consumptionem superllui.
Mares passeres guttulis nigris et albis distinguuntur, et parum vivunt propter coitum et mobilitatem quae exsiccant in eis humidum vitale. Foeminae vero ubique sunt coloris cinerei, et diutius vivunt. Hanc avem dicunt pati epilepsiam propter semen jusquiami quod comedit.
Est autem duorum generum : unum griseum in capite majus, et hoc in tectis nidificat et habitat: et aliud minus rubeum in vertice, et hoc nidum facit in concavitatibus arborum.