Passer solitarius avis est nigra, merula minor, et est avis musica, et dicitur solitarius, quia cum nullo sui generis umquam congregatur nisi tempore generationis. Habitat autem in parietibus, et cum aliis passeribus se jungit, et cum eis volat ad pastum, eos qui de sua sunt generatione omnino despiciens.