Pelicanus avis est a. pelle cana sic vocatus, eo quod canas habeat pennas : habitare dicitur in aegypto juxta Nilum.
Et duo dicuntur esse pelicanorum genera.
Unum aquaticum, quod piscibus, alterum terrestre, quod serpentibus et vermibus vivit: et dicitur delectari lacte crocodilorum, quod crocodillis spargit super lutum paludum : unde et pelicanus sequitur crocodilum.
De hac ave dicunt, quod pullos sibi infestos interficit, et deplanctos aliquamdiu sanguine quem de pectore morsu elicit, revocat ad vitam, et eodem modo vivificat eos a serpentis morsu qui pullis insidiatur : et de vulnere et sanguine virium debilitatur tantum, quod in nido remanet, et pulli pro sua et matris cibatione exire compelluntur. Et si qui sunt qui aut propter inertiam aut propter impietatem quam in matrem habent, cibare matrem nolunt, hos cum voluerit abjicit, et pios et providentes sibi se sequi permittit. Haec autem potius in historiis leguntur, quam sint experimento per philosophiam proba tu.