Perdix avis est nota, quae coloris est ruli, nigris interpictis longis maculis. Est autem dicta perdix a sono vocis et a perditione quam patitur. Fraudulenta enim avis existens aliena rapit ova et fovet: sed spe frustratur, quia dum pulli pro-; priam nutricem vocantem audierint, perdicem relinquunt labore vacuam et ad naturalem revertuntur genitricem.
Haec avis in condensis spinarum nidum facit, et dum aliquis nido vel pullis appropinquaverit, debilem volatu et cursu se objicit,ut dum illo matrem insequitur, longius a nido et pullis abstrahatur : et tunc etiam mater avolat deceptum relinquens : et hoc faciunt multae aves et parvae et magnae. Pulli etiam glebulis in pedibus apprehensis sub ipsis absconduntur.
Perdicem et gallinam et pavonem et anserem quidam mendose dicunt concipere sine coitu : quia libidinem sentientes se ad invicem convertunt, et confricando mares ad coeundum excitant sicut et columbae : coeunt enim, et semen inferius sicut aliae aves recipiunt: et hoc habent, quod foetent coitus tempore propter calorem concupiscentiae qui laxat anum in eis, per quem semen recipiunt in viam matricis, cujus os ad anum derivatur in omnibus quae non minguut. In his autem quae mingunt, derivatur ad os vesicae. Perdices tempore quo non coeunt, caudas ad invicem convertunt, et sunt multi stercoris : et ideo dicit Plinius, quod non pinguescunt. Caro perdicis est temperata multum et delectabilis.
Dicitur autem sicci esse cerebri, ei ob hoc obliviosa et nidi proprie obliviscens. Sed hoc falsum est, et non physice dictum: quia memoria sicco confortatur. Perdix etiam quae ad nidum revertitur, ostendit quod nidi sui recordatur.