Phaenicem avem esse Arabiae in Orientis partibus scribunt hi qui magis theologica mystica quam naturalia perscrutantur. Dicunt autem hanc avem sine masculo et sexus commixtione solam in sua esse specie, et convenire in orbem, et trecentis quadraginta annis vivere solitariam.
Est autem, ut dicunt, aquilinae magnitudinis, caput habens ut pavo, fauces etiam habet cristatas, circa collum fulgore aureo purpureus est, caudam habet longam purpurei coloris pennis quibusdam roseis interscriptam, sicut interscribitur cauda pavonis quibusdam orbibus ad modum oculorum formatis : et haec varietas mirae pulchritudinis. Cumque sentit se aetate gravari, construit nidum in alta et abdita super limpidum fontem sita arbore ex thure et myrrha et cinnamomo et aliis aromatibus pretiosis, et ruit in nidum, et se radiis ferventibus objicit solis,et illos resplendentia pennarum multiplicat donec ignis elicitur, et sic se cum nido incendit, et incinerat : dieque altero dicunt vermem in cineribus nasci, qui alis die tertia assumptis infra paucos dies in avem pristinae figurae commutatur : et tunc avolat.
Referunt etiam hoc jam semel in Heliopoli aegypti civitate accidisse, quod super compositionem lignorum sacrificiorum avis haec aromata comportans se incendit, et ad visum sacerdotis prius dicto modo duabus generationibus vermis et avis formata est et avolavit: et sicut dicit Plato, " non sunt a nobis calumnianda quae libris sacrorum delubrorum conscripta referuntur. "