Pica avis est nota, varia ex albo et nigre colore : sed in cauda niger color splendescit in viridem cum saphyrino permixtum.
Haec avis nidum exterius spinatum facit, et tegit, et duo foramina in oppositis lateribus in nido ad intrandum et exeundum construit, et frequenter duos habet nidos, ut adspicientes decipiat,et dubitare faciat in quo ova habeat.
Dicitur, quod haec avis ova sub digitis pedum aliquando de nido ad nidum ducit.
Est autem, ut in antehabitis diximus, avis dirisiva, cujus pulli excoriati et comesti visum dicuntur acuere.
In praehabitis autem libris multa de hac ave sunt tradita.