Picus, non species est avis, sed genus: quidam enim est marinus, et quidem silvestris. Uterque autem cavat cortices arborum, pabulum subesse putans : et omne genus pici habet hoc, quod foramen obstructum herba quadam aperit, quam adhuc nosse nullus se dixit, cujus dicta ad nos devenerint.
Haec avis in petris non sedet, ne acumina unguium rescindat: et cum multa sint hujus avis genera, ille est speciosior picus, qui rufus est in vertice, in pectore croceus, in collo viridis, in alis caeruleus, et in cauda coruscus. Quidam tamen nigri sunt valde magni. Haec avis aliquando loquitur valde perfecte. Unde quidam versificando dixit de pico :
Parva loquax volucris divum te voce saluto : Si me non videris, esse negabis avem.