Pluoiales dicuntur esse aves solo aere viventes, cum tamen sint valde pingues. Sed hoc jam a nobis improbatum est, quia aer non est elementum incorporabile per nutrimentum. Qui autem hoc ideo dicunt, quod in ventribus harum avium nihil invenitur, non sufficienti crediderunt signo. Hujus enim causa est, quia non habent aliud intestinum nisi jejunum, in quo numquam aliquid invenitur : et hoc convenit multis animalibus : et causam hujus nos in antehabitis hujus libri reddidimus.
Hae aves dicuntur capi dum plumbatae sagittae ultra eas in aere projiciuntur tunc enim timentes in imo volant, et in retia cadunt tensa juxta terram.