Porphirion avis est, ut dicunt quidam, exterarum regionum, unum pedem habens anserinum ad natandum, et alium divisis digitis ut avis terrestris. Haec avis sola habet inter alias, quod pede aquam hauriens bibit, et pede cibum in os ponit : et oportet ipsam in omni bolo bibere, quia aliter sibi cibus propter appetitus debilitatem non descenderet. Meliores in his avibus sunt, qui rostrum habent magnum et crura longa. Haec etiam ab historiis sunt accepta potius quam probata.
De Psittaco, aliaspapagallo.Psittacus est avis viridis tota torque aliquantulum coloris aurei. In India sunt et in Arabia, et in desertis calidorum climatum, in quibus parum pluit, inveniuntur. Linguae est latae et longae: et ideo optime format voces articulatas quando a juventute didicerit. Rostrum habet curvum et fortissimum, ita quod in lapidem cum ipso impingat, et se rostro quasi fundamento excipiat. In capite etiam multum valet: et cum disciplinatur, in capite clavicula ferrea percutitur. Pede in comedendo pro manu utitur: et dum bibit, pedibus suspensus caudam in altum et caput inferius ad aquam porrigit : quia caudam multum custodit, et eam saepe rostro componit. Aquam pluviae non sustinet, sed alias aquas bibit et sustinet: et ideo in montibus Gelboe, in quibus raro pluit, nidificare dicitur.
Amat haec avis loqui cum pueris, et
ab illis omnis avis facilius loqui addiscit. Vox ejus naturalis est valde sonora, et adeo perfecte loquitur, quod si quis non videat avem, hominem esse opinetur.