Struthio avis est in desertis Lybiae, quae tamen saepius in nostris visa est partibus. Juvenis est cinerea, et tota bene pennata, pennis tamen pluuialibus non fortibus existentibus: secundo anno et deinceps paulatim in coxis et collo et capite pennas omnino perdit denudato corpore : sed dura pelle protegitur a fri. gore : et pennae dorsi nigerrimus et sicut lana quaedam efficiuntur. Coxas habet magnas valde, et crura carnosa pellis albae, et digitos in pede sicut camelus : et ideo cameleon a quibusdam Graecis vocatur, ab aliis autem auida.
Est autem alta a pedibus ad dorsum forte ad quinque vel sex pedes: sed collum habet longissimum, et caput anserinum, et rostrum respectu sui corporis valde parvum.
De hac ave dicitur, quod ferrum comedat et digerat : sed ego non sum hoc expertus: quia ferrum a me pluribus struthionibus objectum,comedere nolue- runt. Sed ossa magna ad breves parte? truncata et lapides avide comederunt.
I hec avis dicitur esse stolida, et volare non potest, sed alis extensis aliquantulum citat cursum. Spicula quaedam habet in cubitis interioribus alarum, quibus ferit eos quibus insilit. Haec uvis mense Julio ovat, et ova in sabulo abscondit, qua calore solis egrediuntur, sicut et alia multa ova animalium : et ideo ad ea non revertitur, quia, nudo corpore ea fovere non possit. Aliquando autem custodit ea, ei respicit ad locum in quo jacent: et ideo rumor falsus exivit, quod visu ea foveat.
Haec sunt quae vidi de struthione, quae non tam avis quam medium inter gressibile et volatile esse mihi videtur.