Turtur avis est nota, pudicitiam amans, cinorei coloris, sed in dorso superspersa est colore rufo in superficie pennarum, boni vale est volatus, et etiam boni pedis.
De hac dicitur, quod post primum conjugem, secundum nescit. Bis pullificat in vere et educit pullos : ter etiam ovat si ova prima vel secunda subtrahuntur : et in hoc convenit cum palumbis : et in hiemis asperitate latet.
Et dicunt quidam, quod deplumata jacet in concavis rimarum, et idem dicunt de caeteris avibus : sed hoc non est probatum. Signum tamen hujus esse dicunt, quod aves latentes se mutare non inveniuntur. Sed hoc non est sufficiens signum, quia aves dupliciter se mutant:
quaedam enim timui in continuo uno tempore pennas exeunt, sicut accipitres : quaedam faciunt hoc successive, sicut pica et corvus. Carnes habet siccas et calidas : innocentior inter aves invenitur et patientissima : sono autem vocis turtur est vocata, et gemit pro cantu, sicut et caetera genera columbarum : adventu suo vernum tempus praenuntiat.