Ulula avis est ab ululatu et ploratu quem in voce imitatur, sic vocata : et illa secundum augures clamans tristitiam, tacens autem et contra dexteram sedens alte, vel ad dexteram volans et tacens, prosperitatem denuntiat: et est avis lucif uga.
III. De Upupa.Upupa avis est nota, dormiens in hiemo sicut et vespertilio. Galeam de pelio habet in capite, toto alio oorpore varia et pulchra, in hieme latens muta, et in vere unius vocis clamosa.
Haec avis de stercore hominis nidum construit, et ideo juvenis faetet: postquam pullos compleverit, in eodem nido plumas commutans exuit, et Interim a pullis alitur. Dioitur etiam quod in senectute caecatur, sed a pullis quadam herba sibi nota, oculi ejus perunguntur, et visum recuperat.
Tempora inuncta sanguine upupae quando dormiendum est, faciunt terribilia videri somnia. Upupam etiam et upupae membra et praecipue oerebnim et linguam et cor multum quaerunt incantatores. Sed nos hic de hoc non intendimus : est enim alterius scientiae hoc proprium investigare.