De natura natatilium primo in communi, et consequenter
in speciali. Jam in praecedenti libro locuti sumus de volatilibus quae in genere animalium perfectiora videntur esse : in hoc libro consequens est de natatilibus pertransire, de quorum natura licet tam in communi quam in speciali multa dixerimus, tamen hic etiam quaedam dicenda sunt prius in communi, et deinde in speciali. Quamvis enim, sicut in antehabitis diximus, hoc non sit philosophicum, eo quod in talibus saepe repetitur idem, tamen rudes istud magis instruit : et cum nominibus propriis hic ponuntur aquatica intelliguntur interpretatione nominum in praecedentibus positorum, dum suis quaeque proprietatibus animalia describuntur.
In communi igitur de aquaticis omni- bus dicimus, quod humidae sunt naturae : quod et naturalis locus ostendit et esca : conservatur enim quodlibet in loco sibi connaturali, et nutritur ejusdem complexionis cibo cum principiis ex quibus per generationem constituitur. Frigida etiam talia esse convenit in pluribus : cujus signum est sanguine ea carere, aut pauci sanguinis esse. Pauca etiam horum collum habent, vel virgam, vel vulvam, vel mamillas : quae enim eorum vel sibi similia ex utero generant, conos quidem habent mamillares juxta juncturas, et virgas habent et vulvas : sed haec instrumenta extra non dependent : sed intus habent virgas, et emittunt eas tempore coitus, ut delphinus, et cetus. Et mamillae sunt coni quidam, ad quos quaedam
viae lacteae vicem matricis venae habentes, a corpore derivantur. Et nihil aquaticorum umquam innaturaliter visum est coire : et numquam movetur ad coitum cum alio, quam cum sui generis animali : et dum ovant, confricant se ventribus, aut foemina praecedit spargens ova, et mas sequitur fundens lac super ea : propter quod et plurima pereunt, quae vel in contactu confricationis non exeunt, aut descendunt ita quod lac masculi non tangit ea : et haec est causa, quod non est piscium exuberans ultra omnem copiam multitudo : cum tamen ova piscium omnem videantur excedere multitudinem. Ovantes autem ovant magni quidem in petris vel in limo : parvi autem in radicibus plantarum aquaticarum : omnes tamen marini hoc habent, quod in introitu aquarum dulcium libentius ovant propter pastum affluentem et aquae dulcedinem. Et multa etiam genera aquaticorum ova sua custodiunt, ne ab aliis devorentur : quia licet omnia aquatica comedant se invicem, et praecipue marina, praeter fastaleon quod ideo excipit Aristoteles, quia carnes non comedit: et piscatores mihi dixerunt, quod in fluminibus expertum est idem de barbello : tamen parcunt pullis omnia donec compleantur ex naturali amore permanentiae naturae in specie.
Amplius autem fere omnibus piscibus convenit modicum dormire apertis oculis, eo quod palpebras non habent, sed duros oculos, et in somno non nisi parumper caudam movere : et hoc contingit propter frigiditatem loci digestionis eorum qui parum vaporat ad caput.
Amplius cum in profundo et in ripis et in littoribus habitent, carnes eorum qui sunt circa littora, fortiores sunt et sicciores, et ideo saniores. In profundo autem habitantium carnes sunt magis humidae et molliores, nisi maximi sint, et terrestris naturae, sicut ea quae belluae marinas a nonnullis vocantur. Omnibus autem piscibus ante ovationem convenit vagari, et inquirere locum aptum ova- tioni, et in tempore ovationis incedere binos propter ovorum ex masculo et foemina completionem.
Lati etiam pisces, eo quod humidi sunt et phlegmatici, magis flante austro impinguantur : et longi magis impinguantur ad boreales flatus. Et hujus causa pro certo est, quia auster similitudinem complexionis auget latis humidum, et calore subtiliat, et ad membra reducit, et longos naturaliter calidos resolvit calido, quos Boreas restringit : et tunc vaporans humidum in ipsis circumfluens implet ipsos et impinguat. Hujusmodi autem humidum causa est, quod in multis eorum in foeminae sunt majores maribus : et calor quibusdam, ut dicit Plinius, tantae levitatis causa est, quod non mergerentur sub aqua nisi essent pondera suorum enormium capitum.
Durities autem oculorum causa est eis male videndi : propter quod in coloribus non nisi extremos discernunt, et de mediis non nisi claros, et rubicundum flammeum, et croceum splendentem : et ideo peritiores piscatorum dum piscantur, collobiis horum colorum non induuntur. Melius etiam nocte et praecipue in aurora propter hoc idem capiuntur : quia tunc et minus vident, et moventur ad pastum. Haec etiam causa est, quod in aqua turbida melius quam in clara capiuntur : quoniam retia minus vident. Cum tamen perfecta sint animalia, vetera gurgustia piscium odore infusa, et similiter retia vetera magis abhorrent et fugiunt quam nota. E contra autem si odore escae quam diligit, instrumentum sit infusum, magis illo quam alio capitur instrumento. Haec etiam causa est, quod oleo et sulphure fere omnium piscium genera moriuntur : et est eis odor talis et sapor venenosus.
Amplius cum omnis complexio gaudeat suo simili, nisi distrasiam passa, sicut dicit Galenus, siccitate pisces laeduntur, et aves gaudent : et e contra pluviis proficiunt pisces, et aves tristantur : frigiditate autem aliquando excedente crasim generatur lapis in medullis
cerebellorum illorum, et illi frigiditate hiemis citius moriuntur.
Amplius "piscium multiformis valde est generatio : quidam enim coitu generantur, et quidam per se, et quidam ex spuma : quidam ex limo putrescente, et quidam aliter et aliter, sicut patuit ex antehabitis libris nostris. Hinc est, quod multa piscium et oslreorum genera contingit esse in maris profundo nobis ignota.
Adhuc piscis habens corium vel squamas, duritie vel mollitie eorum cognoscitur aetas ejus : et omnes hujusmodi branchos habent quibus aquam receptam evomunt quam ad refrigerium recipiunt, sicut et spirantia recipiunt aerem : et est hoc mirabile, quod piscis marinus nutritur aqua dulci, quam sugit ex salsa : et si coquatur in salsa, non invenitur salsus, eo quod caro ejus nata est attrahere dulcem aquam. Piscis autem aquae dulcis sugit aquam salsam, eo quod non potest facere distinctionem aquae dulcis a salsa : et quando coquitur in aqua salsa, salsus invenitur. Haec igitur etiam est causa, quod piscis aquae salsae sequitur aquam dulcem, et piscis aquae dulcis sugit aquam salsam.
Membra etiam interiora humorem generantia et recipientia sicut hepar in aliquibus eorum ita sunt pinguia propter dulcedinem quam trahunt, quod fomenta ignis efficiuntur : cujus signum est, quod si licinium vel lignum fricetnr hepate piscis marini, ardet sicut sit licinium olei. Hac de causa ad superficiem veniunt tempore levis pluviae : eo quod dulcedinem quaerunt aquae pluviosae, et praecipue quando manna cadit cum rore et pluviis : quia ex illo multum impinguantur. Tempestates fugiunt propter jactationem violentam quam patiuntur, et quietem desiderant : cujus signum est, quod piscatores juxta littora et ripas foveas faciunt, in quibus aqua recepta quieta stat, et infigunt ligna in eas ut sit quietior, et aliquando infigunt ipsi aquae, ut pisces desiderantes quietem sub illis capiantur.
Quod autem dicunt quidam, omnes pisces convenientes esse ad esum, falsum est, sicut patet in pisce stupefactore qui frigidi est veneni, ita quod statim aufert sensum et vitam si diutius tangatur.
Haec igitur in communi de piscibus dicta sint a nobis : sed hoc in fine notandum est, quod nos hic marinorum genera non distinguimus a fluvialibus, nec etiam marina inter se : quia ad hoc sufficiunt ea quae dicta sunt in praecedentibus libris : sed de omnibus aquaticis prosequemur secundum ordinem alphabeti, sicut fecimus in gressibilibus et volatilibus.