Allech et piscis quem ego vidi, qui habet corpus et corium fere sicut piscis qui raie Gallice, Germianice rocho vocatur : sed corpus ejus acuitur in caudam unam longam, et in fine pinnulatam et bifurcatam sicut cauda aliorum piscium, et su- per dorsum caudae est pinna magna non ad natandum, sed ad digerendum : quia motus ejus per transversum est de latere ad latus : et pinnae quae sunt ad remigium natationis, moventur ab ante in retro impingendo piscem ad ante sicut est motus remorum in navi.
Hic piscis habet foramina branchi in utroque latere, et habet duplicia in duobus ordinibus, in uno latere habens bis tres branchos, unum supercilium ascendendo de ventre ad dorsum capitis : et in anteriori latitudinis corporis quasi in humeris habet duas maximas pinnas formatas articularibus conjunctionibus per omnia sicut ala avis : et una est in uno latere, et alia in alio, et altera a dorso ad ventrem sicut motus alarum avis : et omni eodem modo habet duas alas formatas in lateribus inferius, ubi incipit stringi corpus in radice caudae, et eodem modo motus mobiles : et in ventre habet duos pedes cartilaginosos non habentes articulos, unum ad unum latus, et alteram ad aliud, et in planta sunt quaedam divisiones confusae digitorum.
Allech piscis est maximae multitudinis in Oceano quod partes Galliae et Angliae et Teutoniae et Daciae attingit: et est piscis quasi palmae unius,qui dum in grege toto natat, capi prae multitudine non potest. Dum autem post aequinoctium autumnale acies se dividunt, capitur : et aliquando tunc in magnis et multis sagenis colliguntur, quod funes retium incidi oportet : eo quod trahi retia non possunt.
Hic piscis squamosus et sapidus est, non habens intestinum nisi jejunum : et ideo in ventre nihil invenitur : propter quod etiam quidam falso dixerunt allech solo et simplici elemento vivere, quod nos in aliis locis falsum esse ostendimus.