Anguilla piscis est ab angue dicta, eo quod anguis habet figuram. Est autem piscis longus, ita quod in Gange fluvio triginta pedum effici perhibeatur : et est non squamosus, sed viscosae pellis et spissae, qua excoriatus melior efficitur, praecipue quando assatur : quia tunc exsiccatur nimia humiditas ejus.
In isto pisce non dicitur esse mas et foemina, quamquamjam bis a fide dignis I audierim quod duae anguillae captae sunt in Germaniae partibus, quarum utraque multas habuit Mares quantitates in utero, et matribus occisis ex ventribus earum multae egrediebantur.
In Danubio anguilla non est, neque in aquis in eam fluentibus : et dicitur quod impositae moriuntur. In omnibus autem aliis aquis Germaniae anguillae multae inveniuntur.
Anguilla timet in tonitru : et tunc de fundo natat ad aquae supsrficiem : et ideo si rete tunc per stagna in quibus sunt anguillae trahitur, fere omnes capiuntur, ita quod aqua evacuatur anguillis. Anguillam quidam de luto, quidam de lumbricis terrae, quidam de superfluitatibus piscium dicunt generari : unde et in Gange fluvio, in quo anguillae magnae sunt, vermes quidam esse dicuntur, qui bifurcata crura anterius habent sicut cancri qui longitudinem habent sex cubitorum, et corripiunt elephantes et mergunt eos. In hieme anguilla latet in limo. Diu etiam vivit extra aquam, et praecipue flante Borea. Nonnumquam etiam de aqua egrediuntur ad agrum, in quo pisa vel eiceres seminantur : sed per cineres vel sabulum siccum serpere non potest. Propter aequalitatem autem et similitudinem corporis facillimae est generationis : et divisa diu vivit : et hujus causam alibi assignavimus : et licet caeno generetur et gaudeat, tamen aquam turbidam horret, et delectatur in aqua clara.