Barchora est genus animalis durae testae, sub quo tortuca maris cum aliis quibusdam speciebus continetur, quae tortuca adeo durum os habet, quod lapidem frangit : pisciculos parvos venatur, et his aliquando ligatis filo decepta capitur : aliquando egreditur et herbas depascit. Efficitur autem valde magna, adeo quod scutum ejus novem pedum invenitur : cornu habet in capite sicut tortuca agrestis, et hoc circumdat caput ad modum galeae : si quandoque egreditur ad solem, scutum dorsi exsiccatur quod postea nisi diu mollificetur, ad nutum flectere non potest.
Hoc animal piscatores Germaniae et Flandriae militem vocant, eo quod habet scutum et galeam. Est autem scutum ejus ac si de quinque asseribus sit compositum. Habet autem quatuor pedes multorum digitorum, et caudam ad modum serpentis.