Caeruleum cum nomine et re caerulei coloris animal est aquaticum, quod Ganges fluvius nutrit, et habet brachia duo longitudinem cubiti unius valde saeva, quibus ad portum fluminis magnas bestias rapit et trahit in profundum. In nostris autem aquis hoc animal non invenitur.