Cahab animal est marinum, parvos habens pedes respectu corporis sui: unum tamen habet longum quo loco manus utitur, et per ipsum porrigit cibum ori suo, et eradicat herbas. Pedes autem ejus creati sunt de cartilagine, et formati ad modum pedis vituli. Hoc animal spirat, et cum spiritum emittit, redit ad aerem et ejicit aquam sicut delphinus et cetus.