Carperen sunt pisces fluviales et lacunales noti pingues et dulces, sed non sani, et sunt mollis carnis, plus spissi quam longi secundum proportionem, et sunt rufi, multum squamosi fortibus squamis, et est piscis cujus lingua est valde dulcis assa.
Hic piscis in evadendis retibus valde est astutus : aliquando enim transilit, aliquando suffodit in fundo, et aliquando herbam ore tenens retinet se ne trahatur a reti, aliquando de superficie veniens
fortiter caput fundo infigit, ita quod rete non nisi cauda tangens illabitur. Hic piscis in aliquibus aquis generat, et in aliquibus grassatur et crescit, sed optime valet in fundo argilloso tritico primo seminato, et postea argilla desuper sparsa, et postea aqua super effusa. De hoc pisce dicitur, quod cum foemina ejus gravidam se sentit et tempus ovandi instare, motu oris masculum ex-
I citat ut lac spargat, et tunc foemina ovat: et est lac valde spissum hujus piscis. Quod autem quidam dicunt foeminam lac ore suscipere, et ex hoc futura concipere ova, omnino est falsum, et alibi a nobis improbatum.