Celeti, sicut in antehabitis diximus, genus est animalis multas sub se continens species. Est autem primo ovans, et postea pariens quod formatur in speciem parientis. Est autem animal propter pondus capitis graviter dormiens, ita ut manu capi possit dum dormit.