Cocleae tam aquaticae quam etiam terrestres dictae limaces et testudines a gyratione testae quam inhabitant: et aquaticae inveniuntur valde magnae, et coclea earum circomponitur spinatis quibusdam testeis. Animalia sunt capitis figura carentia, et ideo dicuntur oculos non habere, habent tamen cornua quaedam mollia quibus, ut dicunt, praetendant viam qua pergere volunt, moventia se contractione et emissione corporis : et in cornibus illis sunt duo nigra puncta quae usum quemdam et actum perficiunt oculorum. Haec animalia aliquando relinquunt cocleas, et haec omnia alia genera testarum et cancrorum augentur crescente luna et diminuuntur ea decrescente, quia luna movet humidum.