Crocodillis est de aquaticis, et est in figura lacertae per omnia, nisi quod caudam non habet adeo rotundam, et pinnas habet in cauda, et extenditur usque ad longitudinem viginti cubitorum quando perfectae est quantitatis : sed ego duos vidi, de sexdecim cubitis unum, et alterum de decem et octo. Pellis ejus rugosa est, et adeo firma, quod ea quasi clypeo communitur: de nocte in aqua manet, de die propter pastum egreditur ad terram, et propter brevitatem pedum est pigrum. Rictus oris ejus est usque ad loca aurium si aures haberet, et dentes ejus .fortissimi sunt, et lingua caret: et cum sint multa genera crocodilorum, omnia movent mandibulam inferiorem praeter tencheam: et ideo hoc animal est fortissimi morsus. Adeo jacet immobile ad solem, quod videtur esse mortuum, et tunc magno hiatu os aperit, et aviculae venientes purgant ei dentes, quas etiam os concludens degluttit : omnibus animalibus insidiatur, maxime tamen bubalis. Et e converso crocodilum bubalus conculcat in arena. Hominem etiam cum potest interficit : sed eumdem postea, ut dicunt quidam, deplangit.
De stercoribus ejus meretrices faciunt unguentum quo rugas faciei extendunt: sed Iota facies deterius in pristinas convertitur rugas.
Hae belluae in Nilo flumine et aliis quibusdam fluminibus, et in Indiae fluminibus habitant, et satiatae piscibus quasi somnolenter caput ingerunt ripis. Avis autem quae sibi dentes purgat, et quam aliquando gluttit, crochilos Graece, Latine regulus dicitur. Homines quidam, ut dicit Plinius, in insula Nili Ciuri vocati parvi corpore, artem noverunt qua innatantes super dorsum belluarum insiliunt, et eas lignis in os ligatis fraenatas ducunt ad ripam captivas, et cogiint ali- quando evomere praedam recenter acceptam.