Delphinorum in mari multa sunt genera. Hoc autem quod frequentius videtur in mari, animal est nigrae pellis, caput habens breve et dentes in ore continuos sicut sunt molares dentes porci, et diligit homines : diligit etiam id quod est suae speciei, ita quod pullis ejus ambulantibus gregatim, duo custodes delphini magni ponuntur: et si quid de specie sua mortuum fuerit, alii custodiunt ipsum ne ab aliis piscibus devoretur, donec ipsum mare ejecerit.
In Mari Magno quod Italiam duobus tangit lateribus, piscatoribus ad piscandum ad mare euntibus, delphinorum grex congregatus vadit cum eis, et in mari per modum coronae cingunt pisces, et coarctant ad retia propellendp : ab Italicis enim delphinus non comeditur, nec eum piscatores venantur, sed potius de captis piscibus delphinas dant aliquam portionem: et hos delphinus Italici tumberellos vocant, eo quod luinbahtes ante naves aquam evomunt.
Hoc animal tempestatis tempore de fundo fugiens ad superficiem, futuram nuntiat tempestatem.
Est autem, ut dicunt, magnae aetatis, ita quod compertum esse dicunt aliquod, cui amputata fuit cauda centum annis et amplius vixisse : sed post decem menses coit, et coitus ejus est velox, eo quod testiculos et veretrum habet interius, et foemina resupinata sub mare per vulvam quae est sicut vulva balenae et mulieris accipit semen.
Hoc animal gaudet musicis, ita quod Arionem quemdam citharaedum, qui cithara cantaverat, in mare projectum excipientes delphini impulerunt et detulerunt ad littus. Alio etiam tempore cum
Cariae rex delphinum quemdam magnum cepisset, multitudo magna delphinorum captum ad littus prosecuta est delphinum ad modum plangentium se habentium : quod Cariae rex videns, captum praecepit absolvi delphinum, quem cetus delphinorum quasi tripudio recipiens abduxit a littore. Dicunt etiam, quod homo cadens in mari si delphini comestas in se habuerit carnes, a delphinis devoratur si praesentes sint. Si autem non comederit carnes delphini, etiam mortuus et necatus a delphinis revelatur ad littus. Sub Augusto principe dicunt a puero cibatum esse delphinum, ita quod tandem de manus ejus cibum sumpsit, et tandem in dorso exceptum puerum per mare vexit quo voluit et revexit ad littus, et tandem cum mortuus puer in littore maris ut solebat non compareret, ex dolore ferunt et mortuum esse delphinum. Illi penitus simile fertur in mari civitatis Hipponensis in Africa accidisse, et juxta urbem non longe alium puerum Hananum nomine simile quid cum delphino perfecisse, sicut in Persarum scribitur historiis.
In nostro autem mari Germaniae adiacenti delphini capiuntur et comeduntur, et ideo fugiunt homines.
Est autem aliud delphinorum genus, de quo narrant quod habet os in medio sui corporis, et tantae est celeritatis, quod nihil ipsum marinorum evaderet, nisi quod capit praedam conversam, ita quod ab inferiori os supra convertit, et tunc pisces fugere possunt: et hoc genus odit pullos suos, ita quod masculus devoraret eos nisi foemina eos occultaret : mater enim occultat pullos, et secum ducit ad completionem, et postquam completi sunt, ita odire eos incipit, quod sicut et mare devoraret eos si se propriis viribus non defenderent.
Aliud iterum delphinorum genus quidam dicunt esse in Nilo cirstata ad modum serrae habens dorsa spinis accidentibus : et hoc genus crocodilis natantibus se supponit, et ventres eorum molles crista dorsi incidit, et crocodilum perimit.