Dentrix vel peagrus piscis est, qui ex re nomen habet. Multos enim dentes habet et magnos, quibus grassatur in ostrea. Hunc piscem moderni deuiatum vocant, et habet dentes ante superius et inferius aequales fere ad modum dentium hominis qui incisores vocantur dispositos, sed inferiorem mandibulam habet ex duobus ossibus compositam sicut et homo : et est piscis squamosus non magnus plusquam palmi habens quantitatem, et est in figura piscis qui bonachus vocatur, nisi quod caput non habet adeo spissum, et est latioris corporis aliquantulum, et abundat in mari Apulico et Siciliae et juxta Romam.