Eicies est vitulus marinus, de quo in praehabitis libris multa diximus. Habet autem pellem pilosam albis nigrisque maculis distinctam. Hoc animal parit in terra et Iactando mammis nutrit catulos, nec ante duodecim dies ducit eos ad mare, et difficulter interficitur nisi ictus in locum cerebri vibretur: in somno ita alte stertit, quod stertitio mugitus esse videtur. Gravissimo enim somno inter omnia deprimitur animalia : unde pinae ejus dextrae quibus ad natandum utitur, dicuntur esse somnifera? si tempori hominis supponantur. Hujus animalis pili in corio excoriato ubicumque fuerint compositione et erectione indicant fluxum et refluxum maris : et hoc faciunt coria etiam aliorum marinorum quae pilosa sunt.