Eschihus die genere est cancrorum semipedalis longitudinis. Circa coronam sunt candidi, aculeos quosdam pro pedibus habentes, et ora in medio corpore, et sunt colore quasi vitrei, et pene in scorpionis effigie: loco dentium in ore graves habentes aculeos, ova faciunt quinque numero, et sunt amarissima. Est autem venenosus, nec comedi potest nisi totum dissolvat comedentem.
Hic piscis praenuntiat tempestates : sentiens enim materiam ventorum elevari de fundo, rapit lapidem stabiliens se ad ipsum sicut ad anchoram: et cum hunc lapidem eschinum trahere vident nautae, etiam ipsi anchoris figunt naves.
Hic. piscis eschinus est de quo in praecedentibus diximus, quod detinet navim : subtus enim adhaerens navi ducentorum vel amplius pedum cum cmunibus armamentis suis detinet esbhirius contra quemlibet ventorum impulsum, ita quod moveri nequit artrealtqiia vel violentia.