Ezox piscis est quem quidam lahsen Vocant. Quidam autem magnum piscem Danubii et quarumdam aquarum Danubium ihfliientium, quem Ungari et Alamanni hicsohem vocant aut asocem. Ille igitur qui lahse vocatur figuram et colorem habet salirionis, nisi quod inferiorem mandibulam ad superius habet recurvanm sicut rostrum aquilae curvatur ad inferius, et tunc non est longior quam superior, sed superiore foramine ad hoc parato in se recipit inferiorem. Carnem autem habet non adeo rubeam neque ita delectabilem sicut salmo.