Hippodromus bellua est aquatica, ut dicit Plinius, quam cum quinque crocodilis Scaurus Romanis lusibus intulit. Hic in Nilo flumine versus aequinoctialem habitat, et in India praecipue invenitur. In terra autem nascitur, et in terra et in aqua aequaliter valet: est autem aliquando major elephante. Habet autem rostrum resupinatum, ungues bifidos ut bos, caudam tortuosam, dentes prurigineos aduncos aprorum dentibus similes, dorso vero et hinnitu est sicut equus. Noctibus depascit segetes, et ad ipsas pergit retrograde, ut vestigia occultet, ne sibi revertendi parentur insidiae venatorum.
Haec bestia cum multo vadit grege et arundines recenter caesas avidissime petit vel aculeos spinarum. In talibus enim ita diu volutatur, donec vulneretur in quadam sui pedis vena, cujus sanguinatione macerari appetit : libentius enim prae caeteris partibus in pede plagam recipit, et hanc receptam diligenter curat. Haec bestia dorso est impenetrabilis, nisi forte cum aqua madet. Ex cute hujus bestiae hastae tornantur: quia valde spissa est, ut dicit Plinius.