Huso est piscis non squamosus in figura sturionis, sed est pellis albae et lenis absque omni squama et spina, et invenitur in longitudine viginti quatuor pedum quando perfectus est, minor invenitur secundum quod aetate deficit: nullum os penitus habet nisi in capite loco spinae dorsi ubi cartilago est, quae habet foramen magnum vacuum sicut terebello sit perforatum a capite usque ad caudam, et non sunt spinae in corpore ejus aliquae, sed pennae ejus conjunguntur cartilagini. Caro ejus est in sapore carnis vituli in dorso, in ventre est in sapore carnis porcinae, et habet adipem immixtum pinguedini sicut porcus. Hunc piscem sturio : confricando se ad eum agitat, ita quod saepe simul capiuntur : nec in aliis aquis invenitur nisi in his quae dictae sunt.