Kylom est de genere ostreorum, et applicatur lapidibus : testa ejus est ut testa vasis, sed est aspera multum. Creatio autem corporis ejus est sicut ex carne. Sentit autem omne quod appropinquat ei, et est solutus anterius, ubi habet duos pedes, quibus ut manibus apprehendit pisces super se transeuntes, quibus potest praevalere : et si transierit aliquis in quem non potest, timens statim se contrahit ad lapidem. Posterioribus autem pedibus lapidi adhaeret, et orificium ejus est in medio corporis ejus. Est autem hoc genus ostrei duorum modorum : unum quidem parvum, quod est salubre praecipue quando exsiccatur humiditas ejus : et ideo venantur ipsum homines in hieme, et sale infusum comedunt in aestate contra calorem. Alterum autem est magnum et albedine distractum, et hoc est pestilens et dissolvit se comedentem.