Lepus marinus est multiplex: quidam enim hirsutae pellis pilo duro est in mari Indico, ut dicit Plinius, adeo venenosus ut in solo attactu vomitum et dissolutionem stomachi inducat: in nostro etiam mari est non ita venenosus. Huic pisci similibusque et aliis adversatur piscis venenosissimus qmpastinala vocatur : perforat enim hic piscis alios ut ferro malo veneni, et in tantum fugiunt eum pisces alii, quod a radicibus arborum infiguntur, eo quod non sit remedium scitum contra morsum ejus.
Est autem aliis lepus, qui capite lepori similis est, reliquo corpore piscis est, et ille bonus est, rubicundae pellis et durae et indigestibilis carnis, et dicitur quod lepram generat, et hunc gornellum consuevimus appellare. Et habet post caput quatuor pinnas : duas quarum motus est secundum longitudinem piscis, et illae sunt longae sicut aures leporis : et duas quar.um motus est a dorso ad ventrem secundum profunditatem piscis, quibus se elevat ante propter pondus sui capitis respectu alterius partis corporis sui.