Locusta maris est, quae Graece karabo vocatur, et, sicut alii gammari, latet mensibus quinque in hieme : et in vere et in autumno pinguescunt, cornibus pugnant, quae erecta praeferunt securae : dum timent, inclinant ad latera : per acies congrediuntur, ut diximus: polipum tantum timent, quod juxta ipsum positi moriuntur.