Lolligenes pisces sunt, ut dicit Plinius, juxta Mauritaniam non longe a Laxo flumine in Oceano morantes. Hi sunt longitudinis quinque cubitorum, et natantes saepe efferunt se extra aquam sicut sagittae volantes, et aliquando in tanto numero, quod naves obviantes demer- gunt. Hic piscis habet anterius duos pedes, quibus cibum ad os porrigit sicut locusta. Aliquod genus istius piscis est asperrimum et pugnax et aciebus congregatis congreditur sicut karabo, habens caput inter pedes et ventrem.