Lucius piscis notus est dulcis aquae, rostro longo et magni rictus, et fauces habens undique dentibus plenas. Hujus cibus sunt pisces, etiam illis qui sunt sui generis non parcens : stomachum habet ita gutturi continuatum, quod aliquando ejicit eum aviditate gluttiendi piscem. Quos autem ceperit pisces, capite interius verso digerit, et aliquando parum seipso breviorem gluttit piscem : et tunc capite interius verso et aliquanta parte extra os dependente, paulatim digerit et attrahit partes piscis secundum longitudininem donec totum digesserit.
Foemina hujus piscis cum ova spargit, multum ad originem aquarum ascendit propter dulcedinem aquarum quae convenit ovis imperfectis, quae in aqua projecta incrementum debent accipere. Si tamen aliquando piscem asperae squamae inveniat et acutae spinae sicut est porca, hunc apprehenso capite devorat: sed si per caudam apprehenderit, gluttire non potest, eo quod tunc et squama et spinae in contrarium dispositae impediant: ego tamen vidi et consideravi, quod cum piscem capit, primo in ore per transversum dentibus perforatum diu portat, et tunc mortuum gluttit.