Mugitus est piscis derisibilis, eo quod capite absconso totum corpus putat latere, in hoc convenientiam habens cum asino. Est autem piscis velox in fluminibus aestate concors cum lucio propter cibi abundantiam : hieme vero propter ejusdem defectum pugnans cum eodem.