Murenae sunt pisces noti, similes serpentibus in anteriori corporis, sed a medio corporis usque ad finem similes sunt anguillis, et ab illo loco usque in finem caudae totum corpus per latera circumpositum est pinnulis. Os autem habent ad sugendum humiditates, et non ad masticandum : et ideo falsum est quod dentes extra os habeant sicut karabo et gammarus. Falsum etiam est, quod non sit nisi murena foemina, et quod a serpente concipiat, et quod serpens evocet eam de aquis sibilo, et tunc evomat venenum, et coeat cum eadem. Cum enim totus humor naturalis serpentis venenum sit, sicut non potest evomere naturalem sibi humorem, ita non potest evomere venenum. Nec murena extra aquam vivere potest, sed serpens vivit in aqua : et ideo fabula est quod dicitur. Hic piscis murena est in aquis Galliae et Germaniae. Sed in Germania Orientali inveniuntur tria genera murenarum. Unum quidem valde parvum in Danubio, quasi calami quantitatem et palmi longitudinem non excedens. Alterum autem majus illo invenitur in aquis septentrionalibus, quod est longitudinis pedis et dimidii ad plus, et habet novem guttas in corpore juxta caput ex utroque latere, et ideo ab incolis novem oculi vocatur. Tertium est magnum ad spissitudinem brachii hominis, et ad longitudinem cubiti vel amplius, et non habet oculos.
Hic piscis dulcis, non autem sanus est: et cum comeditur, calidis speciebus est condiendus et forti vino. Hic piscis spinas non habet, sed cartilaginem loco spinae dorsi. Est autem aequalis valde corporis, et ideo diu vivit in partes divisus.