Murices sunt ostrea quaedam conchilia quae in ortu Canis latent, in aliis certis prodeunt temporibus. Haec ostrea in vena candida quam habent, humorem gestant pretiosum ad tincturam, quem cum mortuae sunt non habent : quia, ut dicit Plinius, cum vita evomunt succum.
Musciamus Philosophus testatur, quod cum navis onusta pueris castrandis iret ad regem Periandrum, murices adhaerentes navi fixerunt eam, et stare fecerunt immobilem, sicut navem figere diximus eschinum.