Orcha, ut dicit Plinius, animal est marinum ingens, nullius figuram nisi immensae carnis repraesentans : et hoc animal pugnat cum balenis praegnantibus vel lotis vel etiam vitulis earum, acutissimus dentibus et morsibus lacerans eos. Illae autem resistere non valentes ad pelagus confugiunt. Orchae autem se opponunt et eas invadunt aut cogunt, ita quod illiciunt se lapidibus, aut urgent se in vada arcta, in quibus infiguntur et moriuntur.