Platanistae, ut dicitPlinius,belluae sunt marinae, quae in Gange fluvio Indiae nascuntur, et in mare veniunt, et rostrum habent delphini, et caudam habent sedecim cubitorum longitudinis. His sociae sunt belluae quas stacias vocant, brachia bina habentes, quibus tanta inest fortitudo, ut elephantes in aquam intrantes infestent, et eis proboscides abrumpant.