Porcus marinus est piscis esibilis, ut dicit Plinius, porco in magna parte similis. Capite enim similis est porco, linguam ut porcus solutam habet: membra etiam interiora corporis et costas dispositas habet ut porcus. Tota fere caro ejus transit in pinguedinem et crassitudinem : voce tamen differt a porco. In dorso ejus quaedam spinae sunt venenum efficacissimum habentes : sed fel eorum est remedium contra puncturam spinarum illarum. Haec animalia labore magno victum conquirunt. In fundo enim maris fodiunt terram sicut porci, et ideo illi non sunt quos nos porcos consuevimus appellare, de quibus superius.