Purpurae, ut dicit Plinius, conchas sunt marinae, plerumque septenis annis viventes, quae latent in ortu Canis triginta diebus. Verno autem tempore et per rorem haustum liquorem pretiosum ore salivant quasi spumando. Hae conchas infra annum debitam complent quantitatem : et si ante annum ad debitum crescant, humor quem concipiunt, non valet: et ideo purpurarum leguli confringunt eis conchas, impediendo ne crescant subito. Liquor quem emittunt, est quo purpurae regum tinguntur, et hic est ut rosa nigrescens. Purpura femiviva reddita mari, convalescit et vivit. Faetidis autem odoribus delectatur et allicitur.