Raychae quae raie Gallice dicuntur, pisces sunt de pcclinum genere rotundi, ita quod cubitum vel duos cubitos aliquando habent in latitudine et tantumdem in longum : caudam habent longam, et in hac pinnulas acutas ad natandum : oculos horribiles, et os quasi in loco ventris turpissimum : carnes habent duras et indigestibiles : nec sunt appretiatus in cibum, nisi in locis ubi ipse piscis rarius invenitur : ibi enim propter raritatem desideratur.