Scylla similiter poetae monstrum marinum esse perhibent, in mari quod Italiam tangit saepius apparens. Hoc idem virginis figuram saepius habere dicunt, sed rictum oris maximum, et dentes acutissimos : propter quod axiXXa, hoc est, caput canis appellatur. Uterum autem habet bestialem et caudam ut delphinus, et carnibus delectatur, et homini maxime dicitur esse inimicum.
III. De Sepia.Sepia piscis est de genere malachie notus. Mas hujus piscis varius, et nigrior est, et ri instant ii iris carnis quam foemina. Faemina tridente percussa, mas auxiliatur ei: sed mare percusso, faemina fugit. Cum in timore est piscis iste, humorem nigrum ex se effundens, aquam turbat. Et hic humor, ut dicunt, in lucerna positus, si lumen in ea accendatur, facit circumstantes videri aethiopes.
Hi pisces bini natant mas et faemina, et omni tempore ovanl: et faemina ova fundente, mas lac desuper spargit. Ova ejus dura sunt et complentur noctibus quadraginta.
Caeterum multa in antehabitis de natura hujus piscis dicta sunt , et ideo haec quae dicta sunt, sufficiant.