Sirenes secundum fabulas Poetarum monstra sunt marina, superius figuram mulieris longis mammis et dependentibus foetum lactantis, facie horribili, crine longo et soluto : inferius vero aquilinis pedibus, et superius alas habentia, et retro caudam squamosam, quae erigitur ad natandum : et apparentes foetus exhibent, et sibilos quosdam dulces emittunt, quibus audientes soporanti et soporatos dilaniant: sed sapientes auribus obturatis transeunt lagenas vacuas quibus sirenes ludant donec navis pertranseat objicientes.